- CORONATI
- CORONATImilitum genus, quorum cohortis meminit Theophanes, p. 43. ubi de Valentiniano, postmodum Imperatore, Τριβοῦνος τότε ὢν τάγματος Κωρωνάτων λεγομεν´ων νουμέρου, Tribunus tunc cohortis Coronatorum.At Κορνούτων restituunt Viri docti, Car. du Fresne, Glossar. Sed et Coronatus, pro Sacerdote. Licet enim Iosephus, Antiqq. l. 3. c. 8. soli Pontificiae cidari coronulas adscribere videatur, Lyranus tamen in c. 39. Exod. in Sacerdotali quoque eas agnoscit; non quidem aureas, quales Pontificum erant, sed byssinas, quo trahit is locum Exod. c. 39. v. 25. Et ab his, apud Augustin. Serm. 13. de Temp. Simeon inter alia coronatus appellatur; quod licet quidam de multis eius operibus bonis accipiant, alii tamen ex sententia, de coronato Sacerdotum Iudaicorum capite, denominationem arcessunt. Namque et suam Sacerdotio quoque Coronam fuisse, etiam Rabbi Simeon in Capitul. Patr. testatur: Tres sunt coronae, corona Legis, Sacerdotii et Regni: corona autem boni nominis ascendit supra omnes. Sed et apud ipsos Ethnicos, Coronatum idem sonare, quod gerentem Sacerdotium, probat Car. Paschal. de Coron. l. 4. c. 13. ex eo, quod Theopus, apud Plutarchum de Socr. Daemon. iugulans Cabirichum Sacerdotem, Tyrannorum fautorem, dixit: Iace cum his, quibus es adulatus: Neque enim liberis Thebis tu coronabere, i. e. Sacerdotium geres. Mox enim addit: Neque post hac sacrifices illis Diis, quorum Numina periuriô violasti, dum saepe pro hostibus vota fecisti. Tertullianus item, l. de Idol. memorat aureas provincialium Sacerdotum coronas: et Prodentius coronâ repexum aureâ Sacerdotem scribit, Peristephan. Hymn. 14. v. 1014. Ita ergo apud Hebraeos omnes Sacerdotes coronati: si non ex auro, quod Pontifici proprium, saltem ex bysso vel lana. Pontificem autem aureâ splendere par fuit, utpote reliquorum caput, et veri Pontificis nostri IESU CHRISTI insignem typum. Celebrat maguifice eam cidarim, Siracides, c. 45. v. 14. ubi tegmen illud vocat gloriam honoris, opus virtutis seu fortitudinis, desideria oculorum ornata etc. Vide etiam Prosp. Stellartium de Coronis, et Anselm.Solerium de Pileo, sect. 13. Imo et Coronati dicti, in Eccles. Oriental. in Nuptialibus sacris Sponsi, vide infra,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.